Lingua Ainuana
Appearance
Lingua Ainuana アイヌ イタク Aynu Itak
| ||
---|---|---|
Taxinomia: | lingua segregata, nisi, ut credunt pauci, in Altaicis inclusa | |
Status: | lingua fortasse exstincta | |
Sigla: | 1 —, 2 ain, 3 ain | |
Usus | ||
Aevum: | 15 locutores anno 1991 vivebant | |
Situs: | Insula Esonia | |
Litterae: | Litterae Ainuanae | |
Scriptura: | Iaponica et Latina | |
Lingua Ainuana[1] (Ainuane: アイヌ イタク Ainu Itak) populus Ainuensis insulae Esoniae usus est, olim etiam incolae insularum Curilensium, Honsuae septentrionalis et Sachalinae meridianae. Lingua segregata est sine cognationibus aliis. Nonnumquam inter linguas Palaeosibericas sita est, quae autem collectio linguarum segregatarum et familiarum minorum improprie familia linguarum habetur. Vocabula communia inter linguam Ainuanam et linguam Nivchicam propter mutuationem nata esse putantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De verbis adiectivis cf. nomina biologica Damesites ainuanus, Zaus ainuensis; nomen obsoletum lingua Curilica, cf. Petri Simonis Pallassii Linguarum totius orbis vocabularia comparativa, Petropoli 1786, p. 7.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.