Gulielmus Shakesperius
Obitus: 23 Aprilis 1616; Stratfordia super Avonam
Patria: Anglia
Familia
Coniunx: Anne Hathaway
Proles: Susanna Hall, Hamnet Shakespeare, Judith Quiney
Memoria
Insignia heraldica
Gulielmus Shakesperius[1] sive Shaksperius,[2][3][4] vulgo William Shakespeare[5] (Stratfordiae super Avonam in Anglia natus anno 1564; ibidem 1616 mortuus), fuit Anglicus tragoediarum comoediarumque necnon fabularum historicarum auctor et poeta, maximus linguae Anglicae scriptor et praestans orbis terrarum dramatista late habitus.[6] Poeta civitatis Angliae saepe appellatur, et vates Avonae.[7] Etiam fuit carminum compositor, histrio, theatri procurator. Opera eius exstantia, inter quae conlaborationes cum scriptoribus aliis, in duodequadraginta circiter ludis scaenicis, 154 carminibus (sonettis), nonnullis poëmatibus generum variorum duobusque narrativis consistunt. Eius opus dramaticum tam Anglice quam permultis linguis conversum saepissime omnium scriptorum scaenicorum peragitur.
Vita et opus
[recensere | fontem recensere]Gulielmum, Ioannis Shakesperii mercatoris et Mariae Arden filium, die circiter 23 Aprilis 1564 natum esse constat: die enim 26 Aprilis Stratfordiae super Avonam (in qua urbe parentes habitabant) baptizatus est. Liberorum octo, is tertius natu fuit, filiorum autem primus. Scholam Regis Eduardi VI nuper renovatam frequentavisse censetur, fontibus carentibus. Annum duodevigesimum agens, licentia episcopatus Vigorniensis cito die 27 Novembris 1582 data, Annam Hathaway in matrimonium duxit, e qua nati sunt filiae duae, Susanna (baptizata die 26 Maii 1583; mortua die 11 Iulii 1649) et Iuditha (baptizata die 2 Februarii 1585; die 9 Februarii 1662 sepulta) filiusque unus, Hamnet, Iudithae geminus (baptizatus die 2 Februarii 1585; die 11 Augusti 1596 sepultus).
Quo anno Londinium pervenerit nescitur. Anno 1592 Robertus Greene comoedus eum sic vituperavit:
There is an upstart crow, beautified with our feathers, that with his tygers hart wrapt in a players hyde supposes he is as well able to bombast out a blanke verse as the best of you, and, being an absolute Iohannes fac totum, is in his owne conceit the onely Shake-scene in a countrey:[8]
Est novus corvus, nostris plumis ornatus, corde tigrino sub histrionis pelle celato, qui se tamquam optimos vestrum versús heroicos declamare posse praetendit: iste 'Iohannes fac totum' perfectus solus est ex omni natione, sicut ipse concipit, qui capax sit ad scaenam quassandam.
Si haec verba recte interpretantur, Shakesperius, quem Greene amicique universitatum alumni plagiatorem nimis superbum censebant, iam fabulas scaenicas confecerat et docuerat.[9] Quo indice cum aliis adhibito, anno 1592 vel antea Shakesperius hos ludos iam docuisse censetur, nomine auctoris nusquam publicato:[10]
- The Two Gentlemen of Verona (ludus scaenicus Shakesperianus fortasse antiquissimus, anno incerto c. 1587/1591 doctus, anno 1598 a Francisco Meres Shakesperio attributus)
- Richard III (ludus die 20 Octobris 1597 registro chartariorum inscriptus, sed fortasse ante ludum King Edward III Marlovianum [1592] doctus)
- The first part of the Contention betwixt the Two Famous Houses of York and Lancaster, postea Henry VI part II (ante ludum The True Tragedy of Richard Duke of York doctus)
- The True Tragedy of Richard Duke of York, postea Henry VI part III (ante Robertum Greene mortuum die 3 Septembris 1592 doctus, si is re vera hunc ludum citaverit)
- Henry VI, postea Henry VI part I (ludus Harey vj, scil. "Henricus VI" die 3 Martii 1592 doctus teste Philippo Henslowe in ephemeride, nomine auctoris omisso)
Quibus ludis compositis Shakesperius se ad carmina scribenda applicavit. Anno 1593 epyllion Venus and Adonis divulgavit, opere graviori ("graver work") in praefatione promisso; quod opus anno insequenti titulo The Rape of Lucrece edidit. Carminibus ambobus iuveni amico Henrico Wriothesley duci Hantoniae a poëta dicatis, praefatio nomine huius sicut auctoris subsignatur. Eodem anno ludos tres docuit:
- Titus Andronicus (die 24 Ianuarii 1594 doctus, teste Philippo Henslowe, paulloque postea divulgatus, primus omnium ludorum a Shakesperio compositorum, sine nomine auctoris; Shakesperio teste Francisco Meres attributus)
- The Taming of the Shrew (anno fere 1594 doctus si idem sit ac ludus anonymus The Taming of a Shrew die 2 Maii 1594 registro chartariorum inscriptus)
- The Comedy of Errors (ludus die 28 Decembris 1594 ad Nativitatem celebrandam a tironibus Hospitii Grayensis actus)
Eodem anno conditus est grex histrionum novus nomine "Domino Camerario Servi" (The Lord Chamberlain's Servants), patrono domino camerario Henrico Carey, quorum Shakesperius socius fuit, eodem tempore scriptor merens. Ab hoc anno ludos suos fere omnes pro hoc grege composuit, et inter primos:
- A Midsummer Night's Dream (ludus fortasse 1594/1596 et pro certo ante 1598 teste Francisco Meres doctus, 1600 editus et auctore William Shakespeare adscriptus)
- Romeo and Juliet (fortasse 1595 doctus, 1597 editus et saepe reimpressus sine nomine auctoris)
- Love's Labour's Lost (fortasse 1595/1596 doctus, 1598 editus et recensore W. Shakespere adscriptus)
- Richard II (die 29 Augusti 1597 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus sine nomine auctoris, 1598 reimpressus et auctore William Shake-speare adscriptus)
- King John (ante mensem Septembrem 1598 teste Francisco Meres doctus)
- The Merchant of Venice (ante mensem Septembrem 1598 teste Francisco Meres doctus, 1600 editus et auctore William Shakespeare adscriptus)
- Henry IV part I (die 25 Februarii 1598 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus sine nomine auctoris sed teste Francisco Meres Shakesperio attributus, 1599 reimpressus et recensore W. Shakespere adscriptus)
An partem ludi anonymi King Edward III scripserit ambiguitur; qui ludus anno 1596 editus "saepius per urbem Londinium actus est".[11] Fortasse etiam partem brevem fabulae Sir Thomas More, ab aliis anno fere 1595 inceptae, conscripsit. Franciscus Meres anno 1598 in hypomnematibus suis, titulo "Palladis tamia" divulgatis, opera Shakesperiana usque eo doctis tam comica quam tragica enumeravit itaque iuxta scriptores Romanos aestimavit:
As Plautus and Seneca are accounted the best for comedy and tragedy among the Latines, so Shakespeare among the English is the most excellent in both kinds for the stage: for comedy witnes his Gentlemen of Verona, his Errors, his Love labors lost, his Love labours wonne, his Midsummers night dreame, & his Merchant of Venice; for tragedy his Richard the 2., Richard the 3., Henry the 4., King Iohn, Titus Andronicus and his Romeo and Iuliet.[12]
Sicut Plautus et Seneca inter Latinos optimos in comoediam et tragoediam, ita Shakesperius censetur inter Anglos excellentissimum esse ad scaenas ambas.
Auctores ludi de reditu a Parnasso, a tironibus Cantabrigiensibus Collegii Iohannis annis 1599/1601 docti, famam Shakesperii scriptore tam scaenici quam de Venere et Adonide poëtae monstraverunt, qui per personam Gullio ridiculam, versuum stylo Shakesperiano compositorem, his verbis rettulerunt: "I'le worshipp sweet Mr. Shakspeare, and to honoure him will lay his Venus and Adonis under my pillowe, as wee reade of one—I do not well remember his name, but I'm sure he was a king—slept with Homer under his bed's heade:"[13] "Dulcem dominum Shakesperium venerabor et ad eum adorandum Venerem et Adonidem suum sub pulvino collocabo, ita ut aliquis (cuius nominis haud bene memini, sed regem fuisse pro certo habeo) Homerum sub cubili posuerit."
Anno 1594, Shakesperius Londinii habitabat in paroecia S. Helenae iuxta Bishopsgate (sed et Stratfordiae super Avonam anno 1597 domum excelsiorem nomine New Place empsit). Mox in suburbium meridianum Southwark habitationem commutavit; ibi Domino Camerario Servi theatrum The Globe aedificare iusserunt, anno 1600 confectum, in quo Shakesperii aliorumque ludos agebant. Inter annos 1599 et 1602 ludos fere octo composuit:
- Much Ado About Nothing (anno 1600 editus et auctore William Shakespeare adscriptus, iam antea doctus)
- Julius Caesar (mense Septembri 1599 doctus)
- As You Like It (die 4 Augusti 1600 registro chartariorum inscriptus)
- Henry IV part II (1600 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus et auctore William Shakespeare adscriptus)
- Henry V (die 14 Augusti 1600 registro chartariorum inscriptus, eodem anno editus et bis reimpressus sine nomine auctoris)
- The Merry Wives of Windsor (die 18 Ianuarii 1602 registro chartariorum inscriptus, iam antea doctus)
- Hamlet (die 26 Iulii 1602 registro chartariorum inscriptus, iam antea doctus)
- Twelfth Night (die 2 Februarii 1602 doctus)
Shakesperius his annis histrio in eodem grege merens partes egit in ludis Beniamini Jonson Every Man in His Humour (1598) et Sejanus's Fall (1603).[14] Eo fere anno in urbem reversus iuxta ecclesiam S. Pauli cathedralem habitavit. His annis pro eodem grege, iam sub patronatu regis Iacobi ipsius nomen The King's Servants gerente, ludos composuit:
- Troilus and Cressida (fortasse 1602 scriptus, 1609 editus)
- All's Well That Ends Well (fortasse 1604/1605 scriptus)
- Othello (die 1 Novembris 1604 doctus)
- Measure for Measure (die 26 Decembris 1604 doctus)
- Macbeth (annis 1603/1606 scriptus, mense Aprili 1611 teste Simone Forman doctus)
- King Lear (die 26 Decembris 1606 doctus)
- Antony and Cleopatra (mense Maio 1608 registro chartariorum inscriptus)
- Coriolanus (anno circiter 1608 scriptus)
- Pericles Prince of Tyre (a Shakesperio post alium quendam auctorem confectus; anno 1609 editus)
- Cymbeline (mense Aprili 1611 teste Simone Forman doctus)
- The Winter's Tale (die 11 Maii 1611 teste Simone Forman doctus)
- The Tempest (die 1 Novembris 1611 a Servis Regiis doctus, praesente Iacobo I rege)
Anno 1609, series sonettorum centum quinquaginta et quattuor celeberrimorum divulgata est (quorum duo iam anno 1599 edita erant), titulo Shake-speares Sonnets. Thomas Thorpe editor huius libri, qui ipse inscriptionem cuidam Mr. W. H. dicatam praemisit, ibi Shakesperium our ever-living poet ("vatem nostrum semper viventem" vel "immortalem") nuncupavit.[15] Eodem fere anno Shakesperius comoediographus ("Terentius Anglicus") a Ioanne Davies Herefordiensi laudatur in epigrammate "To Our English Terence, Mr. Will: Shake-speare".[16]
Post The Tempest alios ludos nullos singulus composuit. Duos vero confecit adiuvante amico Ioanne Fletcher, qui successor Shakesperii scriptor Servorum Regiorum meruerit:
- Henry VIII (die 29 Iunii 1613 iamque antea doctus)
- The Two Noble Kinsmen (1613/1614 doctus)
Shakesperius testamentum suum inscribendum curavit die 25 Martii 1616; paullo postea, die 23 Aprilis 1616, mortem obiit.
Exstant fere tres effigies quae Shakesperium aut viventem aut nuper mortuum depingunt, quorum una chalcographica, a Martino Droeshout exarata, in titulo editionis in folio 1623 imprimitur (vide imaginem nostram); altera est illud simulacrum a Nicolao Johnson pro monumento Shakesperiano sculptum anno circiter 1620 Stratfordiae super Avonam in ecclesia Sanctae Trinitatis erecto;[17] tertia (sed sive imago Shakesperii sive alii cuiusdam sit ambiguitur) est effigies q.d. Chandos, scilicet tabula picta anonyma saeculo septimo decimo ineunte confecta, hodie in Pinacotheca Effigierum Nationali Londinii ostentata.
Fama et fortuna
[recensere | fontem recensere]Opera Shakesperii scaenica fere omnia post mortem in editionem in folio primam anno 1623 congessa sunt, praefato Beniamini Jonson aemuli et amici carmine cuius titulus fuit "To the memory of my beloved, the author, Mr. William Shakespeare." Ibi de fama Shakesperiana etiam futura cantat, "Non unius tantum aevi, sed in aeternum fuit,"[18] porro autem:
- Thou art a moniment without a tombe
- And art alive still while thy booke doth live
- And we have wits to read and praise to give:[19]
Laudes autem de arte et eruditione poëtae paucas profert Jonson, qui eodem carmine eum "pauca Latine, pauciora Graece"[20] intellexisse admittit. Idem in dialogo suo de poësi cum Gulielmo Drummond, anno 1619 habito, praetendit Shakesperium "artem et interdum rationem carere,"[21] exemplo e fabula The Winter's Tale adducto. Scriptores saeculi septimi decimi aliqui, e.g. Thomas Rymer, Shakesperium obiurgaverunt tanquam generum comoediae et tragoediae confunditorem praeceptorumque de unitatibus dramaticis classicorum ignarum (ob tales indices Ioannes Fletcher ipseque Jonson praelati sunt); sed Ioannes Dryden se Jonson admirare confessus est, Shakesperium amare. Saeculo duodevicensimo exeunte, poëta ab eruditis magis magisque laudatur, et imprimis a Samuele Johnson, qui opera Shakesperii supra omnia alia in Dictionary of the English Language citavit editionemque Shakesperianam eruditam anno 1765 curavit. Eodem aevo Voltarius scriptor Francogallicus poëtam Anglicam laudare solebat.
Aevo Romantico, Shakesperius admirationem scriptorum tam Europaeorum quam Britannorum meruit, inter quos enumerandi sunt Samuel Taylor Coleridge, Ioannes Wolfgang Goethe, Stendhal, Victor Hugo. Anno 1840 Thomas Carlyle de "Shakesperio rege" scripsit "qui everti non potest" (King Shakespeare . . . indestructible).[22] Saeculis igitur undevicensimo et vicensimo, ludi Shakesperiani saepissime et locupletissime in scaenis Anglicis visi sunt et in aliis linguis multis conversi. Musici ex fabulis poëtae excitati sunt. Notandi sunt Ambrosius Thomas Francicus, qui operam laudatissimam Hamlet creavit (e versione ludi Hamlet quam Alexander Dumas cum Paulo Meurice conscripserat tractam), et praesertim Iosephus Verdi Italus qui duas operas e ludis Shakesperianis convertit, scilicet Otello et Falstaff (haec praecipue e The Merry Wives of Windsor trahitur). Demetrius Sostakovic ludum Macbeth, mutatis et tempore et loco, in operam convertit titulo Леди Макбет Мценского уезда (scilicet 'Domina Macbeth pagi Mcensk'). Pictores Henricus Fuseli, Iosue Reynolds, Angelica Kauffmann et Iosephus Wright Derbiensis (cum aliis) pro Pinacothecam Shakesperianam Boydell scenas dramaticas in tabulis pictis recreaverunt. Alii multi e fabulis poëtae tabulas creaverunt, inter quos Eduardus Manet, Ricardus Dadd, Carolus Theodorus de Piloty. Saeculo XX pelliculae permultae ludos Shakesperianos aut fidelius repraesentantur aut liberius recreantur. Iam anno 1908 pellicula The Taming of the Shrew docta est (rursus anno 1967). Pellicula The Tempest anno 1979 a Theoderico Jarman docta est; ex eodem ludo liberissime interpretato Prospero's Books anno 1991 a Petro Greenaway tracta est.
Ita personae Shakesperianae artifices aliorum generum inspiraverunt. Heroës tragici Hamlet, Othello, Lear rex et Macbeth amantesque Romeo et Juliet necnon eques comicus Ioannes Falstaff, iam tempore poëtae celeberrimus, hi omnes saepissime postea in picturis recreantur atque recentius in pelliculis, sed etiam in nominibus rerum astronomicarum et in taxinomia animalium plantarumque memorantur. De quibusdam novae fabulae confectae sunt, sicut Thomae Stoppard Rosencrantz and Guildenstern Are Dead (haec personas minores ludi Hamlet ostentat), Gerardi Hauptmann Hamlet in Wittenberg, Caroli Gutzkow fabula eiusdem tituli.
Ludi Shakesperiani multoties in alias linguas conversae sunt, interpretibus interdum celebris. Transtulerunt exempli gratia Francogallice Alexander Dumas, Franciscus Victor Hugo, Marcellus Schwob, Andreas Gide, Iulius Supervielle, Ivo Bonnefoy; Hebraice Abrahamus Shlonsky; Hungarice Alexander Petöfi; Italiane Henricus Boito, Marius Praz; Lusitanice Theophilus Braga, Carolus Albertus Nunes; Russice Boris Pasternak, Samuel Maršak; Suecice Carolus Augustus Hagberg; Theodisce Ioannes Henricus Voß, Fridericus Schiller, Augustus Gulielmus de Schlegel, Ludovicus et Dorothea Tieck, Stephanus George.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Jahrbuch, ab Deutsche Shakespeare-Gesellschaft
- ↑ Confer titulum operis Gulielmi Shaksperii Julius Caesar: Latine reddidit Henricus Denison (Oxoniae et Londinii: John Henry et James Parker; Cantabrigiae: Deighton, Bell & Co.; Eton: E. P. Williams; 1856)
- ↑ "Hastivibrax" iocose apud Carruthers interpr., Aliciae per speculum transitus, sed alibi in usu, e.g. [1].
- ↑ "Shakespeare" tantum in titulo commentatiunculae Ben Jonson On Shakespeare "De Shakespeare Nostrati."
- ↑ Vide imaginem nostram. Orthographiae multae in libris et documentis reperiuntur
- ↑ Bevington 2002: 1–3; Greenblatt 2005: 11; Wells 1997: 399.
- ↑ Dobson 1992:185–86.
- ↑ Robertus Greene, Greene's Groat's Worth of Wit (1592).
- ↑ De interpretatione vide Mark Alexander, "Greene's Groatsworth"
- ↑ "1592: Upstart Crow" apud shakespeare.palomar.edu.
- ↑ As it hath bin sundrie times plaied about the Citie of London: sic, nomine gregis histrionum omisso, titulus editionis 1596
- ↑ Franciscus Meres, Palladis tamia (1598).
- ↑ The Return from Parnassus act. 4 sc. 1 p. 63.
- ↑ In appendicibus editionis in folio Jonson (1640) illi histriones qui primi ludum quemque egerint enumerantur.
- ↑ De interpretatione vide Donald Foster, "Master W.H., R.I.P." in PMLA vol. 102 (1987) pp. 42–54.
- ↑ De interpretatione vide "On Three Shakespeare-Related Poems By John Davies" (Poeticks.com).
- ↑ 17.0 17.1 Dalya Alberge, "[https://www.theguardian.com/culture/2021/mar/19/shakespeare-grave-effigy-believed-to-be-definitive-likeness 'Self-satisfied pork butcher': Shakespeare grave effigy believed to be definitive likeness
- ↑ Anglice: "He was not of an age, but for all time."
- ↑ "Monumentum es sine sepulchro; vivis dum liber tuus vivit, dum ingenium ad lecturam habemus et laudes ad obsequendum."
- ↑ Anglice: "small Latin and less Greek."
- ↑ Anglice: "wanted art and sometimes sense."
- ↑ Thomas Carlyle, On Heroes, Hero-worship, and the Heroic in History (1840).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Encyclopaedica
- Braunmuller, A., et Michael Hattaway. The Cambridge Companion to English Renaissance Drama. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-38662-4.
- de Grazia, Margreta, et Stanley Wells. 2001. The Cambridge Companion to Shakespeare. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-65094-1.
- Taylor, Gary. 1987. William Shakespeare: A Textual Companion. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-812914-9.
- Wells, Stanley, et Lena Cowen Orlin, eds. 2003. Shakespeare: An Oxford Guide. Oxoniae Oxford University Press. ISBN 0-19-924522-3.
- Wells, Stanley; Stanton, Sarah, The Cambridge Companion to Shakespeare on Stage. Cantabrigiae Cambridge University Press. ISBN 0-521-79711-X.
- Editiones operum
- Wells, Stanley, Gary Taylor, John Jowett, et al., eds. 2005. The Oxford Shakespeare: The Complete Works. Ed. 2a. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-926717-0.
- Biographica
- Ackroyd, Peter. 2006. Shakespeare: The Biography. Londinii: Vintage. ISBN 978-0-7493-8655-9.
- Bate, Jonathan. 2008. Soul of the Age: The Life, Mind and World of William Shakespeare. Londinii: Penguin. ISBN 978-0-670-91482-1.
- Bentley, G. E. 1961. Shakespeare: A Biographical Handbook. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-313-25042-1.
- Chambers, E. K. 1930. William Shakespeare: A Study of Facts and Problems. 2 vol. Oxoniae: Clarendon Press, ISBN 0-19-811774-4.
- Samuel Schoenbaum. 1987. William Shakespeare: A Compact Documentary Life. Oxoniae: Clarendon Press.
- Schoenbaum, Samuel. 1991. Shakespeare's Lives, Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-818618-5.
- Wells, Stanley. 1997. Shakespeare: A Life in Drama. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 0-393-31562-2.
- Philologica et critica
- Bradley, A. C. 1904. Shakespearean Tragedy: Lectures on Hamlet, Othello, King Lear and Macbeth. Londinii: Macmillan Recensio interretialis editionis 2, 1905
- Clemen, Wolfgang. 1987. Shakespeare's Soliloquies. Londiniin: Routledge. ISBN 0-415-35277-0.
- Clemen, Wolfgang. 2005. Shakespeare's Imagery. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-35280-0.
- Dillon, Janette. 2007. The Cambridge Introduction to Shakespeare's Tragedies. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-85817-8.
- Dutton, Richard, et Jean Howard. 2003. A Companion to Shakespeare's Works: The Histories. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0-631-22633-8.
- Edwards, Philip, Inga-Stina Ewbank, et G. K. Hunter, eds. 2004. Shakespeare's Styles: Essays in Honour of Kenneth Muir. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-61694-8.
- McDonald, Russ. 2006. Shakespeare's Late Style. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82068-5.
- Muir, Kenneth. 2005. Shakespeare's Tragic Sequence, Londinii: Routledge, ISBN 0-415-35325-4.
- Schanzer, Ernest. 1963. The Problem Plays of Shakespeare, Londinii: Routledge and Kegan Paul. ISBN 0-415-35305-X.
- Theatrica
- Boas, F. S. 1896. Shakspere and His Predecessors, Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons
- Chambers, E. K. 1923. The Elizabethan Stage. Oxoniae: Clarendon Press, ISBN 0-19-811511-3.
- Farley-Hills, David. 1990. Shakespeare and the Rival Playwrights, 1600–06. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-04050-7.
- Meagher, John C. 2003. Pursuing Shakespeare's Dramaturgy: Some Contexts, Resources, and Strategies in his Playmaking. Nova Caesarea: Fairleigh Dickinson University Press. ISBN 0-8386-3993-3.
- Nagler, A. M. 1958. Shakespeare's Stage. Portu Novo: Yale University Press, ISBN 0-300-02689-7.
- Ribner, Irving. 2005. The English History Play in the Age of Shakespeare. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-35314-9.
- Specialia
- Baldwin, T. W. 1944. William Shakspere's Small Latine & Lesse Greek. Urbanae:: University of Illinois Press.
- Bowers, Fredson. 1955. On Editing Shakespeare and the Elizabethan Dramatists. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.
- Cercignani, Fausto. 1981. Shakespeare's Works and Elizabethan Pronunciation. Oxoniae: Clarendon Press.
- Fitzpatrick, Joan. 2010. "'I Must Eat My Dinner': Shakespeare's Foods from Apple to Walrus" in Joan Fitzpatrick, ed., Renaissance Food from Rabelais to Shakespeare: culinary readings and culinary histories (Farnham: Ashgate, 2010) pp. 127-144
- Gibson, H. N. 2005. The Shakespeare Claimants: A Critical Survey of the Four Principal Theories Concerning the Authorship of the Shakespearean Plays. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-35290-8.
- Kapitaniak, Pierre, Christophe Hauserman, Dominique Goy-Blanquet, edd. 2012. Shakespeare et les arts de la table: Actes du congrès organisé par la Société Française Shakespeare les 17, 18 et 19 mars 2011. OpenEdition Journals, 2012 Textus
- Kermode, Frank. 2004. The Age of Shakespeare. Londinii: Weidenfeld & Nicholson. ISBN 0-297-84881-X.
- Knutson, Roslyn. 2001. Playing Companies and Commerce in Shakespeare's Time. Cantabirigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-77242-7.
- Maguire, Laurie E. 1996. Shakespearean Suspect Texts: The "Bad" Quartos and Their Contexts. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-47364-0.
- McMichael, George, et Edgar M. Glenn. 1962. Shakespeare and his Rivals: A Casebook on the Authorship Controversy. Novi Eboraci: Odyssey Press.
- Milward, Peter. 1973. Shakespeare's Religious Background. Sicagi: Loyola University Press, ISBN 0-8294-0508-9.
- Pollard, Alfred W. 1909. Shakespeare Quartos and Folios: A Study in the Bibliography of Shakespeare's Plays, 1594–1685. Londinii: Methuen.
- Vickers, Brian. 2002. Shakespeare, Co-Author: A Historical Study of Five Collaborative Plays. Oxoniae: Oxford University Press, ISBN 0-19-925653-5.
- Williams, Gordon. 1994. A Dictionary of Sexual Language and Imagery in Shakespearean and Stuart Literature. 3 voll. Londinii: Athlone Press. ISBN 0-485-11393-7.
- Wilson, Richard. 2004 Secret Shakespeare: Studies in Theatre, Religion and Resistance. Manchester: Manchester University Press. ISBN 0-7190-7024-4.
- De fama et fortuna
- Greenblatt, Stephen. 2005. Will in the World: How Shakespeare Became Shakespeare, London: Pimlico, ISBN 0-7126-0098-1.
- Sawyer, Robert. 2003. Victorian Appropriations of Shakespeare, New Jersey: Fairleigh Dickinson University Press. ISBN 0-8386-3970-4.
- Taylor, Gary. 1990. Reinventing Shakespeare: A Cultural History from the Restoration to the Present, London: Hogarth Press, ISBN 0-7012-0888-0.
- Aliae encyclopaediae
- Lee, Sidney. 1897. Shakespeare, William (1564-1616). In Dictionary of National Biography 51: 348-397.
- Chambers, E. K. 1911. Shakespeare, William. In Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu vol. 24.
- Holland, Peter. 2004. Shakespeare, William (1564–1616). Oxford Dictionary of National Biography. Oxford University Press. Situs venalis.[nexus deficit]
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lege Γουλιέλμος Σαιξπῆρος ("Gulielmus Shakesperius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Classical Archives |
- Index editionum Shakesperianarum apud gutenberg.org legendarum
- Open Source Shakespeare, opera omnia cum subsidiis, apud opensourceshakespeare.org
- Open Shakespeare, opera cum subsidiis, apud openshakespeare.org
- Opera omnia Shakesperiana apud Institutum Technologiae Massachusettense
- Mr. William Shakespeare and the Internet, apud palomar.edu
- Editiones in quarto apud Bibliothecam Britannicam
- Editiones in folio apud Universitatem Miami
- Editiones in folio apud Universitatem Victoriae
- Situs Bibliothecae Shakesperianae Folger
- World Shakespeare Bibliography (situs venalis)
A Midsummer Night's Dream · All's Well That Ends Well · Antony and Cleopatra · As You Like It · Coriolanus · Cymbeline · Hamlet · Henry IV part I · Henry IV part II · Henry V · Henry VI part I · Henry VI part II · Henry VI part III · Henry VIII · Julius Caesar · King John · King Lear · Love's Labour's Lost · Macbeth · Measure for Measure · Much Ado About Nothing · Othello · Pericles Prince of Tyre · Richard II · Richard III · Romeo and Juliet · The Comedy of Errors · The Merchant of Venice · The Merry Wives of Windsor · The Taming of the Shrew · The Tempest · The Two Gentlemen of Verona · The Winter's Tale · Timon of Athens · Titus Andronicus · Troilus and Cressida · Twelfth Night Capsae cognatae: Scriptores scaenici Renascentiae Anglici | |