Muradus IV (sultanus Ottomanicus)
Muradus IV[1] (natus die 16 Iunii 1610/11/12; mortuus die 8 Februarii 1640) fuit ab anno 1623 usque ad annum 1640 sultanus Imperii Ottomanici.
Muradus, filius sultani Ahmedi I, patruo Mustaphae I undecim annos natus in thronum successit. Cum ipse primis annis ob iuventutem in rebus politicis nihil ponderis haberet, illo tempore mater eius Kösem Mahpeyker maximo momento erat ad imperium gubernandum, quae tamen seditiones superbiamque militum coercere nequibat. Annis autem 1631-1632 Muradus imperio uti coepit: Cum equites (Spahi) Magnum Vezirum Khosrev dimissum auxilio ferendo sultanum regno spoliare conarentur, Koshrev ad mortem duci et die 29 Maii 1632 a Koes Mahometo duce (Agha) Ianizarorum et Rum Mehmed (Mahometus Graecus) Spahi sustentus milites rebelles in hippodromo congregatos trucidari iussit. Inde maxima auctoritate crudelitateque regebat, multum in venatione versabatur, exercitum bello Persico praesens ita duxit, ut anno 1638 Bagdatum expugnaret. 1640 autem vix novem et viginti annos natus arthriti mortuus est.
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Muradum IV spectant. |
Nota
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Antecessor: Ottomanus II |
Sultanus Imperii Ottomanici 1623-1640 |
Successor: Ibraimus I |