[go: up one dir, main page]

Jump to content

Gulielmus von Humboldt

E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus von Humboldt
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus von Humboldt: imago
Gulielmus von Humboldt: imago
Nativitas: 22 Iunii 1767; Kabinetthaus
Obitus: 8 Aprilis 1835; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae
Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Christian Karl Ferdinand von Humboldt

Familia

Genitores: Alexander Georg von Humboldt; Marie-Elisabeth von Humboldt
Coniunx: Caroline von Humboldt
Proles: Gabriele von Bülow, Adelheid von Hedemann, Caroline von Humboldt, Theodor von Humboldt

Memoria

Sepultura: Schloss Tegel

Fridericus Gulielmus Christianus Carolus Ferdinandus de Humboldt, breviter Gulielmus de Humboldt (Potestampii natus die 22 Iunii 1767; in Tegel prope Berolinum die 8 Aprilis 1835 mortuus) fuit vir publicus Borussicus, doctus Germanicus, et conditor universitatis Berolini, quae hodie ad honorem eius Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis appellatur.

Iam puer Gulielmus Graece, Latine, Francice loquebatur. Ei erat tantus amor rerum classicarum cognoscendarum tantumque studium antiquae Graeciae et Romae, ut anno 1791 se a munere in administratione Borussiae amoveret et ad studia philosophiae linguae, linguisticae comparativae et linguisticae anthropologicae dicaret.

Anno 1802 Romam Borussiae legatus apud Sanctam Sedem missus est. Ibi cum anno 1803 filiolus eius Gulielmus mortuus esset, parentes, ut protestantes erant, vetiti sunt eum in sepulcreto Catholico sepelire. Ad hanc difficultatem fugiendam partem fundi prope pyramidem Cestianam extra urbem siti, dicti pratum populi Romani, emerunt. Ibidem anno 1807 etiam Fridericum, filiolum minorem natu, sepeliverunt. Haec sepulcra hodie in parte antiqua dicti Coemeterii acatholici (Italiane 'Cimitero acattolico di Roma') sunt, quod coemeterium ex his originibus temporibus insequentibus accrevit.

Gulielmus anno 1809 Borussiae minister educationis creatus est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum de Humboldt spectant.