[go: up one dir, main page]

Jump to content

RMS Titanic

E Vicipaedia
Coniecturalis naufragii Titanicae navis adumbratio.

Titanic fuit magna navis Britannica a Thoma Andrews delineata, quae in primo itinere ad Novum Eboracum, Eduardo Ioanne Smith navarcho, a die 14 Aprilis ad diem 15 Aprilis 1912 ob montem glaciei in Oceano Atlantico Septentrione submersa est. Mille quingenti viatores mortui sunt. Titanic navis maxima in orbe terrarum illo tempore fuit, a societate White Star Line constructa.

Die 10 Aprilis 1912, Titanic (scilicet 'navis titanica'), quae erat maxima et sumptuosissima navis adhuc fabricata, cum primum trans mare Atlanticum profecta est, urbem Southampton in Britannia reliquit. Viatores 1306 et nautae 1899 in navi erant. Sex diebus, postquam profecta erat, illa navis, quae insubmergibilis esse diceretur, sicut monti glaciali occurrit atque in imum mare submersa est. Viatores 711 tantum atque nautae superfuerunt, qui Novum Eboracum in alia navi, nomine Carpathia, attigerunt.

Iosephus Bruce Ismay, negotiator Britannicus et dux navium societatis White Star Line, ad quam RMS Titanic pertinebat, primus navis itineri interesse voluit. Post Titanic naufragium diaria Ismay acri iudicio percensuerunt quia se servavit cum adhuc multae mulieres et pueri in navi erant quae postea in naufragio perierunt.

Clari viatores

[recensere | fontem recensere]

Noti homines superstites

[recensere | fontem recensere]
  • H. Padberg SI Titanicae interitus, 1913 (Latine)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brown, Richard G. B. 1983. Voyage of the iceberg: the story of the iceberg that sank the Titanic. Novi Eboraci: Beaufort Books. ISBN 0825301874.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad RMS Titanic spectant (RMS Titanic, Titanic (ship, 1912)).