Genetivus
Appearance
(Redirectum de Genitivus)
Genetivus[1] est grammaticus declinationis casus, qui possessionem alterius nominis erga alterum monstrat.
Usus casus genetivi
[recensere | fontem recensere]Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genetivus casus indicat, exempli gratia:
- possessionem (filius matris), uti demonstratum est;
- complementum (memini eius);
- designationem (quid habes difficultatis?);
- aetatem (puer novem annorum);
- pretium (magni emere);
- qualitatem (vir magnae prudentiae);
- culpam (proditionis damnatus est);
- mensuram (mons ingentis altitudinis) et
- partem (magna copia frumenti).
Explicatio verbi
[recensere | fontem recensere]Genetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Lingua quibus sunt genetivus sic hoc complementum indicant: X Y**, ubi ** est praecipuum morphema genetivum. Ceterae autem eandem sententiam praepositionibus saepe indicant; verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.
Lingua Graeca
[recensere | fontem recensere]Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:
Genetivus verus rationis
[recensere | fontem recensere]- g. pertinentiae
- g. auctoris
- g. possessoris
- g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
- g. qualitatis
- g. pretii
- g. subiectivus/obiectivus
- g. epexegeticus/appositivus
- g. partitivus
- g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
- g. post verba
- verba animadversionis
- verba regendi (sensu lato)
- verba implendi
Genetivus initii / comparationis
[recensere | fontem recensere]- g. comparationis
- g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In Latinitate posteriore etiam genitivus.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anhava, Jaakko. 2015. "Criteria for Case Forms in Finnish and Hungarian Grammars." Finnish Scholarly Journals Online. Helsinkii: https://journal.fi/store/article/view/52392/16242.
- Blake, F. R. 1930. A Semantic Analysis of Cases. Philadelphiae: The Linguistic Society of America.
- Karlsson, Fred. 2018. Finnish: A Comprehensive Grammar. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-1-138-82104-0.
- Müller, C. F. W. 1908. Syntax des Nominativs und Akkusativs im Lateinischen. Lipsiae: Teubner.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad casus grammaticos spectant. |
Vide casum grammaticum in Victionario. |
Lege de praepositionibus in Vicilibris. |
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |